II. Miksa 1565

Üdvözöljük Gútán!
2017. november 18. szombat, Jenő

II. Miksa 1565

1565.10.02

II. Miksa Magyarország királya 1565 október 2-án Bécsben kelt oklevelében megerősíti Gutta Mezőváros lakóinak, polgárainak az előbbeni oklevelekben élvezett privilégium jogait és felmenti Vám, adó, harminczad fizetése alól.

LATINUL:

Maximilianus secundus Dei Gratia Electus Romanorum, Impe­rator semper Augustus ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae etc. Rex, Archidux Austriae, Dux Burgundiae etc. Fidelibus nostris universis et singulis Dominis Praelatis, Baronibus, Comitibus, Vicecomitibus, Capitaneis, Vicecapitaneis, praefectis, Castellanis, provisoribus, officialibus, Nobilibus et eorum vicesgren. Item theloniatoribusac tributorum et vectigaliarum quorum que tam in terra quam inaqua exactoribus, vadorumque et pontium custodibus cunctis etiam aliis cuiuscumque Status et Conditionis fidelibus subdictis nostris ubiuis in ambitu regni nostri Hungariae et partium ei sibiectarum commorantibus, ac theloma et tributa habentibus, presentes nostras visuris Salutem et Gratiam. Exposuit nobis fidelis nostris Syncere dilectus Reverendissimus in Christo? pater Dominus Nicolaus Olahus, Archiepiscopus Ecclesiae Strigoniensi, Locique eiusdem Comes perpetuus Primas Hungariae, Legatus natus ac in eodem regno nostro Hungariae Summus et secret. Cancellarius ac locumtenens nostter etc. Quod licet fideles nostri circumspecti Judex et Jurati ceterique Gives et inhabitatores ipsius Domini Archiepiscopi Oppidi Gutha vocati ac alii universi et singuli eiusdem et Archiepiscopatus sui coloni et subditi ubiuis somatorantes ex antiqua libertatis eorum praerogativa per divos quon­dam Hungariae Reges praedecessores nostros foelicis recordationis eis concessa et per Sacramque Caesaream et Regiam Maiestatem Dominum et genitorem nostrum observandissimum piae memorice et graciose confirmata a solutione quorumlibet theloniorum et tri­butorum ubiuis per totum dictum regnum nostrum Hungariae tam in in Terris que in Aquis exigi solitarum exempti haberentur et Supporati essent tamen plerique ex vobis qui non curata nec observatatalis eorum libertatem eos exactione eiusmodi theloniorum et tributorum ptoan plerique molestarent et turbarent, damno et libertatis eorum preindicio manifesto. Quos quidem universes eius­dem Domini Archiepsicopi Strigoniensi colonos et subditos qum nos in dicta eorum antiqua libertatem per quoscunque indemniter et illibate conservare velimus Fidelitati vestrae et vestrum singulis harum Serie firmiter committimus et mandamus, quatimus praefatos Cives et inhabitatores praedicti Oppidi Gutha, ac alios universos et quoslibet eiusdem domini Strigoniensi colonos et sufeditos vel aliquem eorum dum et quando per vestras terras, tenuta, dominia, possessiones honores et officiolatus, ac in medium velim locaque theloniorum pervenerint ad Solutionem alienius tributi aut thelonii tam in aquis quam terris coque, cogique facere aut permittere vel ipsos propterea simul vel divisim in persomis quibusque bonis eorum quovis modo turbarem, molestare et damnifi……….nequaque…………, aliquali sed dictam eorum Libertatem ipsis in violum……… observarem quam per alios quorum interest, observari facere modis omnibus debeatis et teneam sequs non facturum presentibus perlectis exhibentem restitutis. Datu viennae secunda die octobris Anno Domini Millesimo Quingentesimo Sexagesimo quinto.

 

MAGYARUL:

hiányos

Toolbox
  • Menu
  • Menu
  • Menu
  • Menu
Legolvasottabb